— 115 —
Propositio XXXI.

      Nos de duratione rerum singularium, quae extra nos sunt,
nullam, nisi admodum inadaequatam cognitionem habere possumus.

Demonstratio.

      Unaquaeque enim res singularis, sicuti humanum Corpus, ab
alia re singulari determinari debet ad existendum, et operandum
certa, ac determinata ratione; et haec iterum ab alia, et sic in infinitum
(per Prop. 28. p. 1.). Cum autem ex hac communi rerum singularium
proprietate in praecedenti Prop. demonstravimus, nos de
duratione nostri Corporis non, nisi admodum inadaequatam cognitionem
habere; ergo hoc idem de rerum singularium duratione
erit concludendum, quod scilicet ejus non, nisi admodum inadaequatam
cognitionem habere possumus. Q.E.D.
Corollarium.

      Hinc sequitur, omnes res particulares contingentes, et corruptibiles
esse. Nam de earum duratione nullam adaequatam cognitionem
habere possumus (per Prop. praeced.), et hoc est id,
quod per rerum contingentiam, et corruptionis possibilitatem
— 116 —
nobis est intelligendum (vide Schol. 1. Prop. 33. p. 1.). Nam (per
Prop. 29. p. 1.
) praeter hoc nullum datur contingens.
Spinoza E 115-116