— 73 —
LVII.
Ejusdem rei demonstratio
      Quod ut clarius intelligatur, fingamus primo, corpus
durum B nondum esse in fluido FD, sed hujus fluidi
particulas aeioa, dispositas in modum annuli, moveri
circulariter secundum ordinem notarum aei; aliasque
ouyao moveri eodem modo secundum ordinem notarum
ouy. Ut enim corpus aliquod sit fluidum, debent
ejus particulae moveri pluribus modis, ut jam dictum
est. Quiescat deinde corpus durum B in hoc fluido FD
inter a et o: quid fiet? Nempe particulae a e i o impedientur
ab ipso, ne possint transire ab o versus a, ut
absolvant circulum sui motus; itemque particulae ouya
impedientur ne pergant ab a versus o; ac venientes ab
— 74 —
i versus o, pellent B versus C; itemque venientes ab y
versus a, ipsum tantundem repellent versus F: ideoque
nullam solae habebunt vim ad illud movendum,
sed reflectentur ab o versus u, et ab a versus e, fietque
una circulatio ex duabus, secundum ordinem notarum
aeiouya.
Descartes PPh 73-74