— 73 —
Sed haec metaphysici
veri claritas eadem est numero
ac illa lucis, quam non nisi
per opaca distinguimus: metaphysica
enim vera illustria
sunt, quia nullo fine concludi,
nulla re formata distingui possunt:
physica autem sunt opaca,
quibus metaphysicarum rerum
lucem distinguimus. Haec
lux metaphysica, sive, ut Scholae
loquuntur, deductio virtutum
in actus, citra inversa
verba, vero conatu gignitur,
hoc est indefinita virtute movendi,
quae iniquis motibus
aequa subest: quae dos est puncti
seu indefinitae virtutis, qua
quid porrigitur, et iniquis extensis
ex aequo sternitur.
Vico Ant 73