— 430 —
Quae omnia reperiuntur etiam in quaestionibus imperfectis:
ut si quaeratur qualis sit magnetis natura, id quod
— 431 —
intelligimus significari per haec duo vocabula, magnes
et natura, est cognitum, a quo determinamur ad hoc
potius quam ad aliud quaerendum, etc. Sed insuper ut
quaestio sit perfecta, volumus illam omnino determinari,
adeo ut nihil amplius quaeratur, quam id quod
deduci potest ex datis: ut si petat aliquis a me quid de
natura magnetis sit inferendum praecise ex illis experimentis,
quae Gilbertus se fecisse asserit, sive vera sint,
sive falsa; item, si petat, quid de natura soni judicem
praecise tantum ex eo quod tres nervi A, B, C, aequalem
edant sonum, inter quos ex suppositione B duplo
crassior est quam A, sed non longior, et tenditur a pondere
duplo graviori; C vero non quidem crassior est
quam A, sed duplo longior tantum, et tenditur tamen
a pondere quadruplo graviori, etc. [>]
Descartes Reg 430-431