— 430 —
      Atque in hoc uno Dialecticos imitamur, quod, sicut
illi, ad syllogismorum formas tradendas, eorumdem
terminos, sive materiam cognitam esse supponunt, ita
etiam nos hic praerequirimus quaestionem esse perfecte
intellectam. Non autem, ut illi, duo extrema distinguimus
et medium; sed hoc pacto rem totam consideramus:
primo, in omni quaestione necesse est aliquid
esse ignotum, aliter enim frustra quaereretur; secundo,
illud idem debet esse aliquo modo designatum, aliter
enim non essemus determinati ad illud potius quam
ad aliud quidlibet investigandum; tertio, non potest
ita designari, nisi per aliud quid quod sit cognitum.
Descartes Reg 430