— 343 —
Ad plebeios denique quod attinet, satis iis etiam cavebitur,
si ad Syndicos iisdem appellare liceat, quibus, uti dixi, jure
permissum sit de Judicum rebus cognoscere, judicare, et statuere.
Nam certum est, quod Syndici multorum Patriciorum odium vitare
non poterunt, et plebi contra gratissimi semper erunt, cujus
applausum, quantum ipsi etiam poterunt, captare studebunt; quem
in finem data occasione non omittent sententias contra leges fori
prolatas revocare, et quemcunque judicem examinare, et poenas
ex iniquis sumere; nihil enim hoc magis multitudinis animos movet.
Nec obstat, quod similia exempla raro contingere possint,
sed contra maxime prodest. Nam, praeterquam quod illa Civitas
prave constituta sit, ubi quotidie exempla in delinquentes eduntur
( ut Cap. 5. Art. 2. ostendimus ), illa profecto rarissima esse debent,
fama quae maxime celebrantur.
      Par. XLII. Qui in urbes, vel provincias Proconsules mittuntur,
ex ordine Senatorio eligendi essent, quia Senatorum officium
est de urbium munimentis, aerario, militia, etc. curam habere.
Sed, qui in regiones aliquantulum remotas mitterentur, Senatum
frequentare non possent, et hac de causa ii tantummodo ex ipso
Senatu vocandi sunt, qui urbibus in patrio solo conditis destinantur ;
at quos ad magis remota loca mittere volunt, ex iis
eligendi sunt, quorum aetas a Senatorio gradu non abest. Sed
neque hac ratione paci totius imperii satis cautum fore existimo,
si nimirum urbes circumvicinae jure suffragii omnino prohibeantur,
nisi adeo impotentes omnes sint, ut palam contemni possint, quod
sane concipi nequit: atque adeo necesse est, ut urbes circumvicinae
jure Civitatis donentur, et ex unaquaque viginti, triginta,
aut quadraginta (nam numerus pro magnitudine urbis maj or, aut
minor esse debet) cives electi in numerum Patriciorum adscribantur,
ex quibus tres, quatuor, aut quinque quotannis eligi debent,
qui ex Senatu sint, et unus ad vitam Syndicus. Atque hi, qui
ex Senatu sunt, Proconsules in urbem, ex qua electi sunt, mittantur
una cum Syndico.
— 344 —
      Par. XLIII. Caeterum Judices, in unaquaque urbe constituendi,
ex Patriciis ejusdem urbis eligendi sunt. Sed de his non necesse judico
prolixius agere, quia ad singularis hujus imperii fundamenta
non pertinent.
Spinoza TP 343-344