— 72 —
      Quod ut planum fiat, primo examino differentiam
quae est inter imaginationem et puram intellectionem.
Nempe, exempli causa, cum triangulum imaginor,
non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis
comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam
praesentes acie mentis intueor, atque hoc est
quod imaginari appello. Si vero de chiliogono velim
cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram
constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum
esse figuram constantem tribus; sed non eodem
modo illa mille latera imaginor, sive tanquam praesentia
intueor. Et quamvis tunc, propter consuetudinem
aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito,
figuram forte aliquam confuse mihi repraesentem,
patet tamen illam non esse chiliogonum, quia
nulla in re est diversa ab ea quam mihi etiam repraesentarem,
si de myriogono aliave quavis figura plurimorum
laterum cogitarem; nec quicquam juvat ad
eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis
differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio
sit, possum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram
chiliogoni, absque ope imaginationis; sed possum
etiam eandem imaginari, applicando scilicet aciem
mentis ad ejus quinque latera, simulque ad aream iis
contentam; et manifeste hic animadverto mihi peculiari
— 73 —
quadam animi contentione opus esse ad imaginandum,
qua non utor ad intelligendum: quae nova
animi contentio differentiam inter imaginationem et
intellectionem puram clare ostendit.
Descartes Med 72-73