— 124 —
Proinde
quod duo corpora non sint simul, non prohibebit
una corporis continentis superficies, sed differens quod
utrisque debetur spacium. Hoc neque elementum est,
neque ex elementis, non enim elementa corporea habet,
— 125 —
neque incorporea: haud quidem corporea, quia
non sensibile: haud incorporea, quia magnitudinem
habet. Porro vacuum est, seu spacium, in
quo sunt corpora magnitudinem habentia: sive elementa,
sive ex elementis constantia percipias. Esse
autem duas dimensionis species, alteras quidem spacii,
alteras vero eius quod in spacio, neque impossibile
est, neque inconveniens, sed maxime necessarium.
Neque est quod locum ad definitam aliquam quatuor
causarum referre cogat Aristoteles, cum ipse nobis
cum tempore sextum causae genus constituat, et Platoni
exemplar addenti, septimum. Nec negamus Zenoni,
quod cum locus sit, alicubi sit: est enim alicubi,
ut in quo aliquid sit; non autem alicubi, quod in alio
sit. Quae non translata augentur, non mutant spacium,
sed amplius adsumunt spacium, si illis augmentum
accedit in iis quae a solo extrinseco principio, extrinsecus
additione facta, maiora fiunt.
Bruno Acr 124-125