— 74 —
II. Veritas.

      Cuius veritate omnia vera sunt, quia si Deus vere non
esset, nihil esset verum, unde ipse veritas est ipsa; de cuius
fonte alia plus et minus, eminentius et summissius sunt in
ordine rerum, ut de illius veritate magis atque minus participant.
A quo quanto amplius elongantur ad infimum
naturae scalae gradum appropinquantia, minus habent
veritatis et plus vanitatis, usque ad fundum scalae, quod
dicitur vanitas, malum, tenebrae; simpliciter vero vanum
nihil est positive, adversum simpliciter verum. Ipsum est
unum, quemadmodum in omni genere maximum est unum;
et haec veritas est unum simpliciter atque super omne genus
maximum, consequenter ipsa maximitas, qua in singulis
maximum et verissimum est unum generibus. Omnia
quae sunt infra maximum et sub maximo, infra simpliciter
verum, sunt participatione vera, id est participia veritatis,
et propterea in illis coniicere est distinctionem inter
participans quod est non veritas, et participatum quod
est veritas; participans quidem, quod est sicut materia potentia
receptiva et subiectum, et participatum, quod est
natura et species. Ea ergo ratione, qua aliquid participat
esse verum per veritatem, non est verum neque veritas, neque
est nihil; propterea falso diceretur non ens simpliciter,
sed est non ens secundum quid, quod appositissime appellatur
vanum, unde divina est censenda illa sententia et
valde metaphysica, quae est ‘vanitati subiecta est omnis
creatura’
, id est omnis natura procedens seu dependens.
Absolute igitur et simpliciter verum et veritas est Deus
seu mens.
Bruno Sum 74