— 114 —
Propositio XXX.

      Nos de duratione nostri Corporis nullam, nisi admodum inadaequatam
cognitionem habere possumus.

Demonstratio.

      Nostri corporis duratio ab ejus essentia non dependet (per
— 115 —
Ax. 1. hujus
), nec etiam ab absoluta Dei natura (per Prop. 21. p. 1.).
Sed (per Prop. 28. p. 1.) ad existendum, et operandum determinatur
a talibus <andere > causis, quae etiam ab aliis determinatae sunt ad
existendum, et operandum certa, ac determinata ratione, et hae
iterum ab aliis, et sic in infinitum. Nostri igitur Corporis duratio
a communi naturae ordine, et rerum constitutione pendet. Qua
autem ratione constitutae sint, ejus rei adaequata cognitio datur
in Deo, quatenus earum omnium ideas, et non quatenus tantum
humani Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9. hujus),
quare cognitio durationis nostri Corporis est in Deo admodum
inadaequata, quatenus tantum naturam Mentis humanae constituere
consideratur, hoc est (per Coroll. Prop. 11. hujus), haec cognitio
est in nostra Mente admodum inadaequata. Q.E.D.
Spinoza E 114-115