— 114 —
Scholium.

      Dico expresse, quod Mens nec sui ipsius, nec sui Corporis, nec corporum
externorum adaequatam, sed confusam tantum, <et mutilatam>
cognitionem habeat, quoties ex communi naturae ordine res percipit,
hoc est, quoties externe, ex rerum nempe fortuito occursu, determinatur
ad hoc, vel illud contemplandum, et non quoties interne,
ex eo scilicet, quod res plures simul contemplatur, determinatur
ad earundem convenientias, differentias, et oppugnantias
intelligendum; quoties enim hoc, vel alio modo interne disponitur,
tum res clare, et distincte contemplatur, ut infra ostendam.
Spinoza E 114