— 72 —
Ac deinde, quantum ad determinationem, verum quidem
est tot esse ex particulis ipsius D, quae moventur
a C versus B, quot sunt quae moventur in contrarium:
quippe eaedem sunt quae, venientes a C, impingunt in
superficiem corporis B, ac deinde retorquentur versus
C. Et quidem singulae ex istis seorsim spectatae, impingentes
in B, pellunt ipsum versus F, atque ita magis
impediunt, ne moveatur versus C, quam si essent
sine motu; sed, quia totidem etiam ab F tendunt in B,
illudque pellunt versus C, idcirco, quantum ad hoc
attinet, B non magis pellitur versus unam partem
— 73 —
quam versus alteram, et ideo, nisi quid aliud accedat,
manet immotum. Cujuscunque enim figurae ipsum
esse supponamus, semper accurate a totidem particulis
fluidi ex una parte pelletur quam ex altera; modo
ne fluidum ipsum in ullam partem magis feratur
quam in reliquas. Et supponere debemus B omni ex
parte a fluido DF circumdari; atque si forte non tanta
sit istius fluidi quantitas in F quam in D, nihil refert:
quia non agit in B se toto, sed duntaxat iis suis partibus
quae superficiem ejus attingunt. Hactenus vero
spectavimus B ut immotum; jam si ponamus ipsum
ab aliqua vi, aliunde adveniente, impelli versus C,
haec vis (quamtumvis exigua) sufficiet, non quidem ad
ipsum se sola movendum, sed ad concurrendum cum
particulis corporis fluidi FD, ipsasque determinandas
ad illud etiam pellendum versus C, eique partem sui
motus communicandam.
Descartes PPh 72-73