— 342 —
Atque adeo
imperio inde nihil erit detrimenti, ut absurdum sit, legem
ferre, qua omnium Patriciorum propinqui a supremo Concilio
secludantur, ut Art. 14. hujus Cap. diximus. Quod autem id
absurdum sit, patet. Nam jus illud ab ipsis Patriciis institui non
posset, quin eo ipso omnes absolute suo jure eatenus cederent, ac
proinde ejusdem juris vindices non ipsi Patricii, sed plebs esset,
quod iis directe repugnat, quae in Art. 5. et 6. hujus Cap. ostendimus.
Lex autem illa imperii, qua statuitur, ut una, eademque
ratio inter numerum Patriciorum, et multitudinis servetur, id maxime
respicit, ut Patriciorum jus, et potentia conservetur, ne
scilicet pauciores sint, quam ut multitudinem possint regere.
      Par. XL. Caeterum Judices a supremo Concilio ex ipsis Patriciis,
hoc est ( per Art. 17. hujus Cap. ), ex ipsis legum conditoribus eligendi
sunt, et sententiae, quas tulerunt tam de rebus civilibus,
quam criminalibus, ratae erunt, si servato ordine, et absque partium
studio prolatae fuerint, de qua re Syndicis lege permissum erit
cognoscere, judicare, et statuere.
      Par. XLI. Judicum emolumenta eadem esse debent, quae Art.
29. Cap. 6. diximus, nempe ut ex unaquaque sententia, quam de
rebus civilibus tulerint, ab eo, qui causa cecidit, pro ratione totius
summae partem aliquotam accipiant. At circa sententias de rebus
criminalibus haec sola hic differentia sit, ut bona ab ipsis proscripta,
et quaecunque summa, qua minora crimina mulctantur,
ipsis solis designetur, ea tamen conditione, ut nunquam iis liceat
quenquam tormentis cogere quippiam confiteri, et hoc modo satis
cautum erit, ne iniqui in plebeios sint, et ne metus causa nimium
Patriciis faveant. Nam, praeterquam quod hic metus sola
avaritia, eaque specioso justitiae nomine adumbrata, temperetur,
accedit, quod plures sint numero, et quod suffragia non palam,
sed calculis ferantur, ita ut si quis ob damnatam suam causam
stomachetur, nihil tamen habeat, quod uni imputare possit.
Porro ne iniquam, aut saltem ne absurdam aliquam sententiam
pronuncient, et ne eorum quispiam dolo quicquam faciat, Syndicorum
— 343 —
reverentia prohibebit, praeterquam quod in tam magno
Judicum numero unus semper, aut alter reperietur, quem iniqui
formident. [>]
Spinoza TP 342-343