— 36 —
      * Pag. 79. vers. 10. Romana Historia )( Atque heic quoque
Divina Providentia laudanda: quae hac ratione stupidissimos
homines ad meditandum alterum in alterius mentis sensa excitaverit;
ut quam primum meditationis genus circa substantiam
cogitantem existeret; et Metaphysica, ut est omnium disciplinarum
Parens, ita omnium prima nasceretur; et characteres
Heroici philosophiae, et philologiae
, quae geminae coalescerent,
essent quasi matrices.
      * Pag. 80. vers. 10. monosyllaba nata sunt )( Queis adde Flo,
omnis animae, sive omnis vitae; ex qua origine forte et Flatus,
et Flos provenere; No, primi omnium in animantibus
motus, nempe eniti manibus pedibusque, ut per terram promoveantur;
deinde ad motus animantium in aquis translatum:
quod necesse fuit in illo matrum ferino cultu erga liberos,
qui postea Germanis mansit, ut sup. diximus de Gigantibus.
      * Pag. 81. vers. 8. ab eodem verbo For )( quod significat, ut
diximus alibi, certum, definitum, immotum loquor.
      Pag. 81. vers. 28. Talis divina lingua )( de qua latius in
Nott. ad Cap. XXIII. et XXX.
      * Pag. 82. vers. 21. )( Adde haec alia Corollaria:
      XXXV. Linguam Heroicam Fas gentium fuisse: quia
per eos characteres gentes, quanquam linguis vulgaribus diversae,
in idem conveniebant; uti etiamnum Sinenses diversi
linguis, una communi mente legum characteres intelligunt.
      XXXVI. Primos characteres Heroicos non tam ab hominum
arbitrio, quam ab rerum Natura factos; ut ex. gr. tres
messes
, tres annos significant.
      XXXVII. Atque id ipsum in Divinae Providentiae admirationem,
quae in illa prima hominum feritate gentes dissociatas
eo naturali sermone conciliaret.
      Pag. 83. vers. 8. incantesimi )( et graeci επῳδίω dixerunt,
quam incantationem latini ab eadem cantus origine.
      Pag. 84. vers. 23. vocabula )( Heic observes haec duo:
I. Quod scriptura vulgaris a mathesi occoepta in Philosophorum
Metaphysicam homines perduxit. II. Quod uti Lingua
Heroica prius Heroës ab hominibus diviserat; ita postea lingua
— 37 —
vulgaris divisit Philologos a Philosophis. Cujus secundae
Observationis
ea ratio est, quod cum lingua vulgi, quia communis,
rerum naturas et proprietates non significabat, Philosophi
in naturis rerum, Philologi in originibus verborum investigandis

divisi sunt: et ita Philosophia, ac Philologia, quae
ab Heroica lingua geminae ortae erant, lingua vulgari distractae.
Vico Notae 36-37