— 73 —
De Deo seu mente.
I. Substantia.

      Deus ergo est substantia universalis in essendo, qua
omnia sunt, essentia omnis essentiae fons, qua quidquid
est, est, intima omni enti magis quam sua forma et sua
natura unicuique esse possit. Sicut enim natura est unicuique
fundamentum entitatis, ita profundius naturae uniuscuiusque
fundamentum est Deus. Propterea bene dicitur
‘in quo vivimus, vegetamur et sumus’; quia est vitae vita,
vegetationis vegetatio, entitatis essentia.
Bruno Sum 73