— 429 —
Notandum est, inter quaestiones quae perfecte
intelliguntur, nos illas tantum ponere, in quibus
tria distincte percipimus: nempe, quibus signis id
quod quaeritur possit agnosci, cum occurret; quid sit
praecise, ex quo illud deducere debeamus; et quomodo
probandum sit, illa ab invicem ita pendere, ut unum
nulla ratione possit mutari, alio immutato. Adeo ut
habeamus omnes praemissas, nec aliud supersit docendum,
quam quomodo conclusio inveniatur, non quidem
ex una re simplici unum quid deducendo (hoc
enim sine praeceptis fieri posse jam dictum est), sed
unum quid ex multis simul implicatis dependens tam
artificiose evolvendo, ut nullibi major ingenij capacitas
requiratur, quam ad simplicissimam illationem
faciendam. Cujusmodi quaestiones, quia abstractae sunt
ut plurimum, et fere tantum in Arithmeticis vel Geometricis
— 430 —
occurrunt, parum utiles videbuntur imperitis;
moneo tamen in hac arte addiscenda diutius
versari debere et exerceri illos, qui posteriorem hujus
methodi partem, in qua de alijs omnibus tractamus,
perfecte cupiant possidere.
Descartes Reg 429-430