— 71 —
Meditatio VI.
De rerum materialium existentia, et reali mentis
a corpore distinctione.
      Reliquum est ut examinem an res materiales existant.
Et quidem jam ad minimum scio illas, quatenus
sunt purae Matheseos objectum, posse existere, quandoquidem
ipsas clare et distincte percipio. Non enim
dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi
quae ego sic percipiendi sum capax; nihilque unquam
ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quod
illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex
imaginandi facultate, qua me uti experior, dum circa
res istas materiales versor, sequi videtur illas existere;
nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio,
— 72 —
nihil aliud esse apparet quam quaedam applicatio facultatis
cognoscitivae ad corpus ipsi intime praesens,
ac proinde existens.
Descartes Med 71-72