— 123 —
CIRCA QUARTUM LIBRUM, UBI DE LOCO.
ARTIC. XXVIII.

      Translatio corporum indicat magis locum esse spacium,
quam quidcunque aliud. Est igitur receptaculum
corporum magnitudinem habentium, ad nullam
quatuor causarum reducibile, sed per se quintum causae
genus referens.
RATIO.

      Propter translationem (inquit Aristoteles) non solum
manifestum est locum esse aliquid, sed et quandam
potentiam obtinere: sed, o Aristoteles, haec potentia
quinam esse potest in superficie potius quam
— 124 —
in spacio? cur potentiam tendendi ad locum suum non
prohibitum, per superficiem dicis potius, quam per
spacium? Individuum secundum latitudinem, mathematicus
(inquam) locus tuus, quomodo naturalem ullam
vim admittere non nequeat? quae enim physica
qualitas potest superficiei corporis esse propria, ut trahat,
alliciatque locandum? quinam tripliciter dimensionatum
una dimensio continebit? Illud sane, in
quod transfertur corpus, opus est ut capiat, id vero
quod capit, spacium est, non superficies: in tali enim
loco, qualis est inter duos istos circulos, corpus solidum
(cuius dimensiones omnes sunt aequales externo
circulo) locari non potest. Quomodo ergo superficiem,
externo circulo aequalem, sufficere ad loci rationem
facies? Nonne corpus undique se ipso plenum requirit
necessario aliud nullum corpus esse quod spacium
ab extrema illa circumferentia, usque ad medium totius,
vel eius cuiuscunque partis occupet? Cur enim
Hesiodus citatur rebus faciundis locum, vacuum, spacium,
chaosque praeponens, ubi ille non tecum (o Aristoteles)
superficiem continentem, (quae, nisi corpora
sint, esse non potest) sed spacium quoddam supposuit,
in quo mirabilem illam potentiam prioremque omnibus
esse oportet: ipsum sane est, sine quo nullum aliorum,
quodque sine aliis esse posse intelligitur. [>]
Bruno Acr 123-124