— 73 —
Eiusdem Praxis descensus,
seu applicatio entis.

      Descendit ens primo in substantiam per contractionem
differentiae, quae est iuxta tertium modum per se, cuius
merito subinde descendit in ea, quae sunt in substantia,
cum substantia, circa substantiam et universaliter de
substantia praedicantur, principia, partes, genera, differentiae
et modi. Distributionem eorum quae de substantia
dicuntur et de accidente praedicatorum, fusius in secunda
huius voluminis parte proposuimus. Nunc formationem
istorum, qua definiuntur entia metaphysica et ea quae media
sunt inter metaphysica atque physica principia et entia,
exercebimus. Formabilia sunt Deus seu mens, intellectus
seu idea, amor seu anima mundi. Itaque iuxta tria
haec pars ista ultima in tres applicationes distribuitur.
Bruno Sum 73