— 123 —
ARTIC. XXVII.

      Infinitum dicimus non solum ut materiam, sed et ut
actum.
RATIO.

      Non est materia infinita sine aliqua potentia et actu,
sed ubique actus, alicuiusque formae particeps: non
est enim vacuum sine aere vel alio corpore; sive vacuum
capias ut spacium, sive ut disterminans; non est
locus sine locato.
Bruno Acr 123