— 113 —
Propositio XXIX.

      Idea ideae cujuscunque affectionis Corporis humani adaequatam
humanae Mentis cognitionem non involvit.

Demonstratio.

      Idea enim affectionis Corporis humani (per Prop. 27. hujus) adaequatam
ipsius Corporis cognitionem non involvit, sive ejus naturam
— 114 —
adaequate non exprimit, hoc est (per Prop. 13. hujus), cum
natura Mentis non convenit adaequate; adeoque (per Axiom. 6. p. 1.)
hujus ideae adaequate humanae Mentis naturam non exprimit,
sive adaequatam ejus cognitionem non involvit. Q.E.D.
Corollarium.

      Hinc sequitur, Mentem humanam, quoties ex communi naturae
ordine res percipit, nec sui ipsius, nec sui Corporis, nec corporum
externorum adaequatam, sed confusam tantum, et mutilatam
habere cognitionem. Nam Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus
ideas affectionum corporis percipit (per Prop. 23. hujus).
Corpus autem suum (per Prop. 19. hujus) non percipit, nisi per
ipsas affectionum ideas, per quas etiam tantum (per Prop. 26. hujus)
corpora externa percipit; atque adeo, quatenus eas habet,
nec sui ipsius (per Prop. 29. hujus), nec sui Corporis (per Prop. 27.
hujus
), nec corporum externorum (per Prop. 25. hujus) habet adaequatam
cognitionem, sed tantum (per Prop. 28. hujus cum ejus
Schol.
) mutilatam, et confusam. Q.E.D.
Spinoza E 113-114