— 113 —
Propositio XXVIII.

      Ideae affectionum Corporis humani, quatenus ad humanam
Mentem tantum referuntur, non sunt clarae, et distinctae, sed
confusae.

Demonstratio.

      Ideae enim affectionum Corporis humani, tam corporum externorum,
quam ipsius humani Corporis naturam involvunt (per
Prop. 16. hujus
), nec tantum Corporis humani, sed ejus etiam partium
naturam involvere debent; affectiones namque modi sunt
(per Post. 3.), quibus partes Corporis humani, et consequenter totum
Corpus afficitur. At (per Prop. 24. et 25. hujus) corporum
externorum adaequata cognitio, ut et partium, Corpus humanum
componentium, in Deo non est, quatenus humana Mente,
sed quatenus aliis ideis affectus consideratur <: dat is (volgens de
dartiende Voorstelling van dit deel
), deeze Kennis is niet in God,
voor zo veel hy de natuur van de menschelijke ziel |Mens humana|
stelt>. Sunt ergo hae affectionum ideae, quatenus ad solam humanam
Mentem referuntur, veluti consequentiae absque praemissis, hoc est
(ut per se notum), ideae confusae. Q.E.D.
Scholium.

      Idea, quae naturam Mentis humanae constituit, demonstratur
eodem modo non esse, in se sola considerata, clara, et distincta;
ut etiam idea Mentis humanae, et ideae idearum affectionum Corporis
humani, < te weten dat zy verwart |Confusae| zijn,> quatenus
ad solam Mentem referuntur, quod unusquisque facile videre potest.
Spinoza E 113