— 71 —
      CXXI. Et jura privata omnia ad haec tria summa
capita revocantur; Dominium, (cujus partes sunt
ususfructus, et aliae servitutes personales, et praediorum
jura
, quae confessoria actione ut res nostri dominj vindicantur;
jus pignoris, hypothecae quas ut res nostras
adversus quemvis possessorem persequimur; et possessio
ipsa, quam in nostro patrimonio numeramus): libertatem
(sub qua omnem, potestatem, obligationemque complector)
et Actionem; actiones autem nihil aliud sunt,
quam rerum nostrarum legibus praeformatae Tutelae.
      CXXII. Et Dominium, Potestas, Obligatio, Actio
Divinae Originis proprietatem obtinent, ut omnia
in patrimonio nostro numerentur; omnia sint in nostra
libertate
; de omnibus proditae sint actiones; omniaque
unum sunt patrimonium viventis, defuncti
hereditas: et horum trium si unum desit, sive in summa,
hoc est, in ipsa rerum universitate, sive in singulis
rebus, jus deest: si desit dominium, quod nempe
quis pater, dominus, creditor non sit, jure naturali
deest potestas, obligatio, actio: si libertas desit, ut in servo,
qui bello interna quoque justitia justo captus est, dominium,
potestas, obligatio, actio jure naturali, jure gentium,
— 72 —
et civili deest: si actio sit inefficax, quia aliqua exceptione
elidatur, dominium, potestas, obligatio jure naturali
et jure gentium deest, et jure tantum civili sustinetur.
Vico Univ20 71-72