— 71 —
LVI.
Fluidorum particulas
aequali vi versus omnes
partes moveri. Et
corpus durum in fluido
existens, a minima
vi posse determinari
ad motum.

      Quantum autem ad fluida, etsi sensu non advertamus
ipsorum particulas moveri, quia sunt nimis exiguae,
facile tamen ex effectibus id colligitur, praecipue
in aëre et aqua, ex eo quod alia multa corpora corrumpant.
Neque enim actio ulla corporea, qualis ista
corruptio est, sine motu locali esse potest; et causae
ipsorum motus infra dicentur. Sed in eo est difficultas,
quod istae fluidorum particulae non possint omnes
eodem tempore in unamquamque partem ferri; quod
tamen requiri videtur, ut non impediant motum corporum
ex qualibet parte venientium, quemadmodum
— 72 —
videmus illas eum non impedire. Nam si, exempli
causa, corpus durum B moveatur versus C, ac quaedam

ex partibus fluidi intermedii
D ferantur in contrarium
a C versus B, hae
motum ejus non juvabunt,
sed contra magis impedient,
quam si plane essent
sine motu. Quae difficultas ut solvatur, recordandum
est, non motum, sed quietem esse motui contrariam; et
motus determinationem versus unam partem esse contrariam
ejusdem determinationi versus partem oppositam,
ut jam dictum est; itemque omne id quod
movetur, tendere semper ut pergat moveri secundum
lineam rectam. Ex his enim patet: primo, corpus durum
B, dum quiescit, magis opponi, sua illa quiete,
motibus particularum corporis fluidi D simul spectatis,
quam iisdem opponeretur suo motu, si moveretur.
Descartes PPh 71-72