— 71 —
LV.
Durorum partes nullo
alio glutino simul
jungi, quam earum
quiete.

      Neque profecto ullum glutinum possumus excogitare,
quod particulas durorum corporum firmius inter
se conjungat, quam ipsarum quies. Quid enim esse
posset glutinum istud? Non substantia: quia, cum particulae
istae sint substantiae, nulla ratio est cur per aliam
substantiam potius quam per se ipsas jungerentur.
Non etiam est modus ullus diversus a quiete: nullus
enim alius magis adversari potest motui, per quem
istae particulae separentur, quam ipsarum quies. Atque
praeter substantias et earum modos, nullum aliud genus
rerum agnoscimus.
Descartes PPh 71