— 71 —
Metaphysica
physicam transcendit,
quia de virtutibus agit, et infinito:
Physica metaphysicae
pars, quia de formis agit, ac terminatis.
Quo autem pacto infinitum
in haec finita descenderit,
si vel Deus id nos doceret,
assequi non possemus: quia id
verum mentis divinae est, quod
et nosse, et fecisse idem. Mens
autem humana finita est, et formata;
— 72 —
ac proinde indefinita, et
informia intelligere non potest,
cogitare quidem potest: quod
vernacula lingua diceremus:
puo` andarle raccogliendo, ma
non gia` raccorle tutte
. Sed id
ipsum cogitare fateri est, quae
cogitas informia esse, et fines
habere nullos. Et ob id ipsum
distincte cognoscere humanae
mentis vitium potius quam
virtus est: nam est cognoscere
fines rerum. [>]
Vico Ant 71-72