— 428 —
      Caeterum, ne quem forte lateat praeceptorum nostrorum
catenatio, dividimus quidquid cognosci potest
in propositiones simplices, et quaestiones. Ad propositiones
simplices, non alia praecepta tradimus, quam
quae vim cognoscendi praeparant ad objecta quaevis
distinctius intuenda et sagacius perscrutanda, quoniam
hae sponte occurrere debent, nec quaeri possunt;
— 429 —
quod in duodecim prioribus praeceptis complexi sumus,
et in quibus nos ea omnia exhibuisse existimamus,
quae rationis usum aliquomodo faciliorem reddere
posse arbitramur. Ex quaestionibus autem aliae intelliguntur
perfecte, etiamsi illarum solutio ignoretur, de
quibus solis agemus in duodecim regulis proxime
sequentibus; aliae denique non perfecte intelliguntur,
quas ad duodecim posteriores regulas reservamus.
Quam divisionem non sine consilio invenimus, tum ut
nulla dicere cogamur quae sequentium cognitionem
praesupponant, tum ut illa priora doceamus, quibus
etiam ad ingenia excolenda prius incumbendum esse
sentimus. [>]
Descartes Reg 428-429