— 72 —
LII. Evidentia.

      Evidens aliquid dicitur vel ex fide tantum, et hac vel
theologica vel philosophica (et istud dicitur in primo gradu,
et hoc est ex duobus sensibus, qui sunt principia disciplinae,
ex visu videlicet et auditu; ubi visus debet esse
de visibilibus, auditus de invisibilibus); alia est conclusionum
seu scientiae, et haec est eorum quae necessario
consequuntur ex his quae habentur per fidei evidentiam.
Credibilium seu principiorum dicitur esse intellectus, conclusionum
vero esse scientia; unde scientia definitur habitus
conclusionis per demonstrationem acquisitus. Haec evidentia
est dependens ab illa; unde illa comparatur soli,
haec vero radio.
Bruno Sum 72