— 70 —
      Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam
intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non
esse fallacem; atque inde collegi illa omnia, quae clare
et distincte percipio, necessario esse vera; etiamsi non
attendam amplius ad rationes propter quas istud verum
esse judicavi, modo tantum recorder me clare et
distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest,
quae me ad dubitandum impellat, sed veram et
certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantum,
sed et de reliquis omnibus quae memini me aliquando
demonstrasse, ut de Geometricis et similibus.
Quid enim nunc mihi opponetur? Mene talem factum
esse ut saepe fallar? At jam scio me in iis, quae perspicue
intelligo, falli non posse. Mene multa alias pro
veris et certis habuisse, quae postea falsa esse deprehendi?
Atqui nulla ex iis clare et distincte perceperam,
sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias causas
forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi.
Quid ergo dicetur? Anne (ut nuper mihi objiciebam)
me forte somniare, sive illa omnia, quae jam
cogito, non magis vera esse quam ea quae dormienti
occurrunt? Imo etiam hoc nihil mutat; nam certe,
— 71 —
quamvis somniarem, si quid intellectui meo sit evidens,
illud omnino est verum.
      Atque ita plane video omnis scientiae certitudinem
et veritatem ab una veri Dei cognitione pendere, adeo
ut, priusquam illum nossem, nihil de ulla alia re perfecte
scire potuerim. Jam vero innumera, tum de ipso
Deo aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de
omni illa natura corporea, quae est purae Matheseos
objectum, mihi plane nota et certa esse possunt.
Descartes Med 70-71