— 122 —
ARTIC. XXVI.

      Finitum Aristotelis est ignotum, falsum, et impossibile:
notum, verum, atque necessarium est infinitum
plurium philosophorum.
RATIO.

      Omnia videmus perpetuo ad aliquid finiri, sive sensu
indicante, sive imaginatione persuadente, sive ratione
argumentante. Et difficilius est persequi curam probandi
terminum omnium, extra quod nullum est
corpus, neque vacuum, neque locus, neque spacium;
hoc enim quomodo sit, nunquam potuit persuadere
praeceptor Aristoteles, neque alius; et ideo finitum
ipsum, et terminus universalis, est inconveniens, falsus
et impossibilis, ut per alias proprias rationes indicavimus
in dialogis de infinito universo. Nullum infinitum
terminatur, nisi quod est privative infinitum:
idest incompletum, imperfectum, mancum, finem desiderans;
non autem negative, quod neque perfecte dicitur,
neque imperfecte.
Bruno Acr 122