— 112 —
Propositio XXVII.

      Idea cujuscunque affectionis Corporis humani adaequatam
ipsius humani Corporis cognitionem non involvit.

Demonstratio.

      Quaelibet idea cujuscunque affectionis humani Corporis eatenus
naturam Corporis humani involvit, quatenus ipsum humanum
Corpus certo quodam modo affici consideratur (vide Prop. 16.
hujus
). At quatenus Corpus humanum Individuum est, quod multis
— 113 —
aliis modis affici potest, ejus idea, etc. Vid. Demonst. Prop. 25.
hujus
.
Spinoza E 112-113