— 112 —
Corollarium.

      Quatenus Mens humana corpus externum imaginatur, eatenus
adaequatam ejus cognitionem non habet.
Demonstratio.

      Cum Mens humana per ideas affectionum sui Corporis corpora
externa contemplatur, eandem tum imaginari dicimus (vide
Schol. Prop. 17. hujus
); nec Mens alia ratione (per Prop. praeced.)
corpora externa ut actu existentia imaginari potest. Atque
adeo (per Prop. 25. hujus) quatenus Mens corpora externa imaginatur,
eorum adaequatam cognitionem non habet. Q.E.D.
Spinoza E 112