— 112 —
Propositio XXVI.

      Mens humana nullum corpus externum, ut actu existens,
percipit, nisi per ideas affectionum sui Corporis.

Demonstratio.

      Si a corpore aliquo externo Corpus humanum nullo modo affectum
est, ergo (per Prop. 7. hujus) nec idea Corporis humani,
hoc est (per Prop. 13. hujus), nec Mens humana idea existentiae
illius corporis ullo etiam modo affecta est, sive existentiam illius
corporis externi ullo modo percipit. At quatenus Corpus humanum
a corpore aliquo externo aliquo modo afficitur, eatenus
(per Prop. 16. hujus cum Coroll. 1. ejusdem) corpus externum percipit.
Q.E.D.
Spinoza E 112