— 70 —
      CXVIII. Atque hac dominj, libertatis, tutelae metamorphosi,
ut ita dicam, qua ex violentis juribus in
modesta sunt commutata, extitit Jus civile omnium Civitatum
Commune
; quod omnibus populis, qui a jure majorum
gentium sub juris civilis auctoritatem concesserunt,
ipsa rerum, quam disseruimus, natura dictat,
una eademque ratione evenisse.
      CXVIX. Et post primam originariam omnium Jurium
Acquisitionem, quam hominibus cognatam diximus,
et naturae, et alteram jure majorum
gentium introductam, qua Patres agrorum, quos
— 71 —
auguriis ceperant, dominia terminis positis distinxere;
haec est tertia originaria acquisitio jure civili introducta.
      CXX. Atque haec ipsa Auctoritas juris est, qua
omnia jura privata utilitate sunt publica auctoritate:
nam testamentum, et tutela praeter hanc rationem,
quam habent cum omnibus juribus aliis communem,
alia propria, quam supra diximus, juris publici esse
dicuntur.
Vico Univ20 70-71