— 70 —
LIII.
Harum regularum
usum esse difficilem,
propterea quod
unumquodque corpus
a multis simul
tangatur.

      Sed quia nulla in mundo corpora esse possunt a reliquis
omnibus ita divisa, et nulla circa nos esse solent
plane dura, ideo multo difficilius iniri potest calculus,
ad determinandum quantum cujusque corporis motus
ob aliorum occursum mutetur. Simul enim habenda
est ratio eorum omnium, quae illud circumquaque contingunt,
eaque, quantum ad hoc, valde diversos habent
effectus, prout sunt dura vel fluida: quorum
ideo diversitas in quo consistat, hic est quaerendum.
LIV.
Quae sint corpora dura, quae fluida.
      Nempe, sensu teste, non aliam agnoscimus, quam
quod fluidorum partes facile recedant ex locis suis,
atque ideo manibus nostris versus illa se moventibus
non resistant; contra autem durorum partes ita sibi
mutuo cohaereant, ut non sine vi, quae sufficiat ad istam
illorum cohaerentiam superandam, sejungi possint. Et
ulterius investigantes qui fiat ut quaedam corpora sine
ulla difficultate loca sua corporibus aliis relinquant,
alia non item: facile advertimus ea quae jam sunt
— 71 —
in motu, non impedire ne loca quae sponte deserunt
ab aliis occupentur; sed ea quae quiescunt, non
sine aliqua vi ex locis suis extrudi posse. Unde licet
colligere, corpora divisa in multas exiguas particulas,
motibus a se mutuo diversis agitatas, esse fluida; ea
vero, quorum omnes particulae juxta se mutuo quiescunt,
esse dura.
Descartes PPh 70-71