— 147 —
Tycho autem Copernicum in summa systematis (excepta
Solis Terraeque transpositione) secutus, ad observationes
solito accuratiores animum adjecit, et orbium solidorum apparatum
minime decorum ex coelo sustulit. Etsi autem ex Herculeis laboribus
suis non satis fructus perceperit, partim praejudiciis quibusdam
exclusus, partim morte praeventus, divina tamen providentia
factum est, ut observationes ejus et molimina venerint in manus
— 148 —
Viri incomparabilis Johannis Kepleri, cui fata servaverant, ut
primus publicare mortalibus.
      Jura poli, rerumque fidem legesque Deorum.
Leibniz Tent 147-148