— 70 —
Non id videt Carthesius,
quia Analyticorum more materiam
creatam ponit, ac dividit.
Vidit autem Zeno, quia a
Mundo formarum, quem homo
sibi per synthesim e punctis
condit, de mundo solidorum,
quem Deus creaverat, disserere
studuit. Non vidit haec Aristoteles,
quia metaphysicam recta
in physicam intulit: quare
de rebus physicis metaphysico
genere disserit per virtutes et
facultates. Non vidit Renatus,
quia recta physicam in metaphysicam
extulit, et de rebus
— 71 —
metaphysicis physico genere
cogitat, per actus, ac formas.
Vico Ant 70-71