— 427 —
      Denique colligitur quarto, ex dictis, nullas rerum
cognitiones unas alijs obscuriores esse putandas, cum
— 428 —
omnes ejusdem sint naturae, et in sola rerum per se
notarum compositione consistant. Quod fere nulli
advertunt, sed contraria opinione praeventi, confidentiores
quidem conjecturas suas tanquam veras demonstrationes
asserere sibi permittunt, atque in rebus, quas
prorsus ignorant, obscuras saepe veritates quasi per
nebulam se videre praesagiunt; quas proponere non
verentur, conceptus suos quibusdam verbis alligantes,
quorum ope multa disserere et consequenter loqui
solent, sed quae revera nec ipsi, nec audientes intelligunt.
Modestiores vero a multis examinandis saepe
abstinent, quamvis facilibus atque apprime necessarijs
ad vitam, quia tantum se illis impares putant;
cumque eadem ab alijs majori ingenio praeditis percipi
posse existiment, illorum sententias amplectuntur,
quorum auctoritati magis confidunt.
Descartes Reg 427-428