— 69 —
Sic, exempli causa,
cum naturam trianguli considero, evidentissime quidem
mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet
ejus tres angulos aequales esse duobus rectis,
nec possum non credere id verum esse, quamdiu ad
— 70 —
ejus demonstrationem attendo; sed statim atque mentis
aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder
me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere
ut dubitem an sit vera, si quidem Deum ignorem.
Possum enim mihi persuadere me talem a natura factum
esse, ut interdum in iis fallar quae me puto quam
evidentissime percipere, cum praesertim meminerim me
saepe multa pro veris et certis habuisse, quae postmodum,
aliis rationibus adductus, falsa esse judicavi.
Descartes Med 69-7