— 340 —
      Par. XXXVII. Ad forum quod attinet, sive tribunal, non potest
iisdem fundamentis niti, quibus illud, quod sub Monarcha
est, ut illud in Cap. 6. Art. 26. et seq. descripsimus. Nam ( per
Art. 14. hujus Cap.
) cum fundamentis hujus imperii non convenit,
ut ulla ratio stirpium, sive familiarum habeatur. Deinde quia
— 341 —
Judices ex solis Patriciis electi, metu quidem succedentium Patriciorum
contineri possent, ne in eorum aliquem iniquam aliquam
sententiam pronuncient, et forte ut neque eos secundum merita
punire sustineant, sed contra in plebeios omnia auderent, et locupletes
quotidie in praedam raperent. Scio hac de causa Genuensium
consilium a multis probari, quod scilicet non ex Patriciis,
sed ex Peregrinis Judices eligant; sed hoc mihi rem abstracte consideranti
absurde institutum videtur, ut Peregrini, et non Patricii
ad Leges interpretandas vocentur. Nam quid aliud Judices sunt,
nisi Legum interpretes; quare mihi persuadeo, Genuenses in hoc
etiam negotio magis suae gentis ingenium, quam ipsam hujus imperii
naturam respexisse. Nobis igitur rem abstracte considerantibus
media excogitanda sunt, quae cum hujus regiminis forma optime
conveniunt.
      Par. XXXVIII. Sed ad Judicum numerum quod attinet, nullum
singularem hujus status ratio exigit; sed, ut in imperio Monarchico,
ita etiam in hoc apprime observari debet, ut plures sint,
quam ut a viro privato corrumpi possint. Nam eorum officium
solummodo est providere, ne quisquam privatus alteri injuriam
faciat, atque adeo quaestiones inter privatos tam Patricios, quam
plebeios dirimere, et poenas delinquentibus, etiam ex Patriciis,
Syndicis, et Senatoribus, quatenus contra jura, quibus omnes tenentur,
deliquerunt, sumere. Caeterum quaestiones, quae inter urbes,
quae sub imperio sunt, moveri possunt, in supremo Concilio
dirimendae sunt.
      Par. XXXIX. Temporis praeterea, in quod eligendi sunt, ratio
est eadem in quocunque imperio, et etiam ut quotannis aliqua eorum
pars cedat, et denique, quamvis non opus sit, ut unusquisque
ex diversa sit familia, necesse tamen est, ne duo sanguine propinqui
simul in subselliis locum occupent: quod in reliquis Conciliis
observandum est, praeterquam in supremo, in quo sufficit, si
modo in electionibus lege cautum sit, ne cuiquam propinquum
nominare, nec de eo, si ab alio nominatus sit, suffragium ferre
liceat, et praeterea ne ad imperii ministrum quemcunque nominandum
duo propinqui sortem ex urna tollant: hoc, inquam, sufficit
— 342 —
in Concilio, quod ex tam magno hominum numero componitur,
et cui nulla singularia emolumenta decernuntur. [>]
Spinoza TP 340-341-342