— 71 —
LI. Fides.

      Fides alia est circa actionem, secundum quam servus
dicitur fidelis; alia est circa cognitionem, et haec est duplex,
theologica et philosophica. Theologica est certitudo
quaedam primorum quorundam principiorum, quae illis per
se habentur manifesta (licet nulla ratione comprehensibilia),
quia a superiore intelligentia sunt expressa, quae neque
decipi neque decipere potest; philosophica vero est certitudo
quaedam ex his quae per se ad sensum et ad oculos
— 72 —
ex habitu primorum principiorum sunt manifesta. Itaque
fides, sive theologica sive philosophica, est circa principia
indubitabilia. Et haec distinguitur in implicitam et explicitam:
implicita fides est consequentiarum et consequutionum
earum, quae ex habitu primorum principiorum deducuntur
(in eo enim, quod creditur hominem maius esse
anima, est implicita fides, id est habitus illius principii
primi ‘totum est maius sua parte’); alia est explicita, sicut
expressio istius propositionis secundum se. Secundum scholasticos
theologos fides implicita est in infantibus et plebe,
qui in virtute parentum et maiorum, quibus subsunt et
quibus obtemperant et quorum munerum sunt participes,
credere intelliguntur ea quorum rationem non habent neque
evidentiam; explicita est, quae in sapientibus et doctoribus.
Distinguitur etiam in vivam et mortuam etc.
Bruno Sum 71-72