— 427 —
      Colligitur tertio, omnem humanam scientiam in hoc
uno consistere, ut distincte videamus, quomodo naturae
istae simplices ad compositionem aliarum rerum simul
concurrant. Quod perutile est annotare; nam quoties
aliqua difficultas examinanda proponitur, fere omnes
haerent in limine, incerti quibus cogitationibus mentem
debeant praebere, et rati quaerendum esse novum
aliquod genus entis sibi prius ignotum: ut si petatur
quid sit magnetis natura, illi protinus, quia rem arduam
et difficilem esse augurantur, ab ijs omnibus quae
evidentia sunt animum removentes, eumdem ad difficillima
quaeque convertunt, et vagi exspectant utrum
forte per inane causarum multarum spatium oberrando
aliquid novi sit reperturus. Sed qui cogitat,
nihil in magnete posse cognosci, quod non constet ex
simplicibus quibusdam naturis et per se notis, non incertus
quid agendum sit, primo diligenter colligit illa
omnia quae de hoc lapide habere potest experimenta,
ex quibus deinde deducere conatur qualis necessaria
sit naturarum simplicium mixtura ad omnes illos,
quos in magnete expertus est, effectus producendos;
qua semel inventa, audacter potest asserere, se veram
percepisse magnetis naturam, quantum ab homine et
ex datis experimentis potuit inveniri.
Descartes Reg 427