— 69 —
      Etsi enim ejus sim naturae ut, quamdiu aliquid valde
clare et distincte percipio, non possim non credere verum
esse, quia tamen ejus etiam sum naturae ut non
possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere
ad illam clare percipiendam, recurratque saepe
memoria judicii ante facti, cum non amplius attendo
ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes
aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarem, facile
ab opinione dejicerent, atque ita de nulla unquam
re veram et certam scientiam, sed vagas tantum et
mutabiles opiniones, haberem.
Descartes Med 69