— 121 —
ARTIC. XXV.

      Infinitum et nos dicimus, cuius secundum quantitatem
accipientibus semper aliquid accipere extra est.
Neque abhorremus ab hac definitione. Infinitum est
cuius nihil est extra: item, cui nihil est extra.
RATIO.

      Omnium particularium finitorumque compositorum
aliquid est extra: quia in omnibus est semper peregrinum
quod influit, et est proprium quod effluit. Omnium
particularium aliquid est extra, et sphaera totius e qua
participant, et ideo quod in ipsis est, erat extra. Infiniti
vero nihil est, neque fuit, neque erit extra: et ideo
infinito soli convenit, ut eius nihil sit extra universaliter,
hoc est neque actu, neque potestate.
Bruno Acr 121