— 111 —
Propositio XXV.

      Idea cujuscunque affectionis Corporis humani adaequatam
corporis externi cognitionem non involvit.

Demonstratio.

      Ideam affectionis Corporis humani eatenus corporis externi naturam
involvere ostendimus (vide Prop. 16. hujus), quatenus externum
ipsum humanum Corpus certo quodam modo determinat.
At quatenus externum corpus Individuum est, quod ad Corpus
humanum non refertur, ejus idea, sive cognitio in Deo est (per
Prop. 9. hujus
), quatenus Deus affectus consideratur alterius rei
idea, quae (per Prop. 7. hujus) ipso corpore externo prior est natura.
Quare corporis externi adaequata cognitio in Deo non est,
quatenus ideam affectionis humani Corporis habet, sive idea affectionis
Corporis humani adaequatam corporis externi cognitionem
non involvit. Q.E.D.
Spinoza E 111