— 69 —
Eaque ratione jura, quae natura
vera quidem sunt, sed incerta, jure majorum gentium
— 70 —
certa sed violenta, jure civili certa praestitit et pacata:
et ut pacata essent, de iis, quae ἐπὶ τὸ πλεῖστον accidunt,
ut Theophrastus loquitur, non quae ἐκ παραλόγου jura constituit,
parvi pendens an quandoque vera non essent;
et solum curans, quae frequenter et facile eveniunt,
quae semel, aut bis accidunt contemnit
quod legis vicium quidem, sed necessarium supplendum,
sive emendandum Interpretationi permisit Unde
Pomponius ait, naturaliter fieri, ut legibus latis Interpretatio
desideretur
. Et ita Civilis Potestas quae
in reip. genitura dominia, libertates, tutelas acceperat
a patribus certa sed violenta, a plebe vera sed incerta,
quasi brevi manu auctoritatis civilis, omni vi adempra ,
omni incertitudine sublata, et pro iis inducta
juris civilis necessitate, et solennitate, in Cives certa et
civilia, seu verecunda refudit, atque distribuit: eoque
pacto ex bona et magna parte iis juris naturalis verum,
et pudorem reposuit.
Vico Univ20 69-70