— 69 —
      CXVII. Diximus supra Verum legis Ratione, Certum
legis Auctoritate constare: igitur Jurisditionis,
et certi ab ea conditi juris eae Caussae fuere:
quod dominia, libertates, tutelae (libertatis appellatione
e contrario obligationem quoque accipio) jure naturali
quacumque animi destinatione sufficienter significata
existunt (id enim dictat humanae societatis natura;
nam mentes humanae quibus corporibus dividuntur,
aliae celantur ab aliis,); et solo veri pudore continentur.
Sed pudore exuto, jure majorum gentium,
h. e. ante respp. constitutas, et leges positas ea manu capere,
usu sive corporis perpetua rebus adhaesione obtinere,
vi reciperare necesse erat Hinc Potestas
Civilis
ideo ex Patrum ordine nata, ut omnem in posterum
violentiam extingueret, haut freta veris naturae,
sed incertis, ob hominum temeritatem, et ob eorundem
fluxam fidem parum fidens pudori; sibi uni vim servavit,
itaut pauca publice vi tractaret, coërcitiones nimirum
et poenas, quo in privatis rebus agendis ea ratione
ceteris quies esset: atque ob id ipsum dominj, libertatis,
tutelae
rebus privatim agendis certas induxit
corporeas formas, quae in jure modi, et caussae appellantur,
quasi cavissae quia cavent; unde passim leges
aeque ac Jurisconsulti cavere dicuntur, quum certis
verborum formulis
aliquid juris concipiunt; ad quas formas
Cives suas infinitas, sive informes voluntates
conformarent, qui sedulo serioque, non fraude nec temere
jura sibi parare, conservare, vel in alios transferre
vellent; queis tribus rebus omne juris privati negocium
celebratur. [>]

Vico Univ20 69