— 69 —
LII.
Septima.
      Denique, si B et C versus eandem partem moverentur,
C quidem tardius, B autem illud insequens celerius,
ita ut ipsum tandem attingeret, essetque C majus
quam B, sed excessus celeritatis in B esset major, quam
excessus magnitudinis in C: tunc B transferret tantum
de suo motu in C, ut ambo postea aeque celeriter et in
easdem partes moverentur.
Si autem e contra excessus
celeritatis in B minor esset, quam excessus magnitudinis
— 70 —
in C, B in contrariam partem reflecteretur, et
motum omnem suum retineret. Atque hi excessus ita
computantur: si C esset duplo majus quam B, et B non
moveretur duplo celerius quam C, ipsum non pelleret,
sed in contrariam partem reflecteretur; si vero magis
quam duplo celerius moveretur, ipsum pelleret.
Nempe, si C haberet tantum duos gradus celeritatis, et
B haberet quinque, demerentur duo gradus ex B, qui
translati in C unum tantum gradum efficerent, quia
C est duplo majus quam B: quo fieret ut duo corpora
B et C cum tribus gradibus celeritatis postea moverentur;
et ita de caeteris est judicandum. Nec ista egent
probatione, quia per se sunt manifesta.
Descartes PPh 69-70