— 69 —
L.
Quinta.
      Quinto, si corpus quiescens C esset minus quam B,
tunc, quantumvis tarde B versus C moveretur, illud
secum moveret, partem scilicet sui motus ei talem
transferendo, ut ambo postea aeque celeriter moverentur:
nempe, si B esset duplo majus quam C, transferret
ipsi tertiam partem sui motus, quia una illa tertia pars
tam celeriter moveret corpus C, quam duae aliae residuae
corpus B duplo majus. Et ita, postquam B ipsi C
occurrisset, una tertia parte tardius moveretur quam
prius, hoc est, tantundem temporis requireret, ut moveretur
per spatium duorum pedum, quam prius ut
moveretur per spatium trium. Eodem modo, si B esset
triplo majus quam C, transferret ipsi quartam partem
sui motus; et sic de caeteris.
L.
Sexta.
      Sexto, si corpus C quiescens esset accuratissime
aequale corpori B versus illud moto, partim ab ipso
impelleretur, et partim ipsum in contrariam partem
repelleret: nempe, si B veniret versus C cum quatuor
gradibus celeritatis, communicaret ipsi C unum gradum,
et cum tribus residuis reflecteretur versus partem
adversam.
Descartes PPh 69