— 69 —
Qua cum re ut apte haec
omnia congruunt! tempus dividitur;
in individua re stat aeternitas:
nisi alia moveantur,
non habes quî metiri possis
quietem: quare animi perturbationes
minuuntur, augentur;
tranquillitas nescit gradus: extensa
corrumpuntur; immortalia
indivisibili constant: corpus
divisiones patitur; mens partium
impatiens: in puncto opportunitas;
undique circumstant
casus: verum praecisum
est; undique falsa obvia: scientia
enim non dividitur, opinio
sectas gignit: virtus nec ultra
nec citra; vitium longe lateque
patet: rectum unum; prava
innumera: optimum in quoque
rerum genere in individua
— 70 —
re collocatur. [>]
Vico Ant 69-70